Veni, veni, Emmanuel


Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei filio.
Gaude. Gaude. Emmanuel;
Nascetur pro te, Israel

Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens.
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude. Gaude. Emmanuel;
Nascetur pro te, Israel

Veni, O Jesse Virgula; Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari; Educ, et antro barathri.
Gaude. Gaude. Emmanuel; Nascetur pro te, Israel

Veni, veni, Adonai, Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice; In majestate gloriae.
Gaude. Gaude. Emmanuel; Nascetur pro te, Israel

Christmas is for sharing ^_^

Facebooktwittergoogle_plusredditpinterestmailby feather

Take a look at more Christmas songs